Изучаем латинский язык с нуля!
Varia


Перевод доступен по наведению на фразу.

Крылатые выражения

  1. Vae victis!
  2. Carthagĭnem delendam esse censeo.
  3. Quo usque, Catilīna, abutēre patientiā nostrā?
  4. Iacta alea est (чаще говорят: Alea iacta est).
  5. Veni, vidi, vici.
  6. Tu quoque, mi fili? (чаще говорят: Et tu, Brute?)
  7. Festīna lente!
  8. Ad Kalendas Graecas.
  9. Odĕrint, dum metuant!
  10. Qualis artĭfex pereo!
  11. Pecunia non olet?
  12. Diem perdĭdi!
  13. Quod tibi fiĕri non vis, altĕri ne fecĕris.
  14. Nosce te ipsum!
  15. Ave, imperātor, moritūri te salūtant!
  16. Panem et circenses!

Какие русские пословицы соответствуют приведенным ниже латинским?

  1. Ab alio exspectes, altĕri quod fecĕris.
  2. Aliēna vitia in ocŭlis habēmus, a tergo nostra sunt.
  3. Amantium irae amōris integratio est.
  4. Clavus clavo pellĭtur.
  5. Consŏnus esto1 lupis, si lupus esse cupis.
  6. Cornix cornīci ocŭlum non effŏdit (Macrobius Saturnalia 7, 5).
  7. Deliberandum est saepe, statuendum semel.
  8. Dulce et decōrum est pro patria mori.
  9. Dum recte vives, ne cures verba malōrum.
  10. Equi donāti dentes2 non inspiciuntur (Cicero Ad Atticum 15, 17).
  11. Eventus stultōrum magister.
  12. Faber est quisque suae fortūnae.
  13. Finis corōnat opus.
  14. Gaudia3 principium nostri sunt saepe dolōris.
  15. Gutta cavat lapĭdem non vi, sed saepe cadendo4.
  16. Ignem formīdat adusta manus5.
  17. Mala herba cito crescit.
  18. Malum aliēnum ne fecĕris6 tuum gaudium.
  19. Nihil agenti dies est longus.
  20. Nil sine magno vita labōre dedit mortalĭbus (Horatius Satirae I 9, 59).
  21. Non omne, quod nitet, aurum est.
  22. Nullum malum sine alĭquo bono.
  23. Omne nimium7 nocet.
  24. Suus rex regīnae placet.
  25. Tarde venientĭbus ossa.
  26. Ut sementem facis, ita metes.

NB

1. esto — будь!; imperativus futuri вспомогательного глагола esse; эта форма употребляется для выражения приказа в общем смысле, чаще всего в сентенциях, законах; lupis — dat. plur.; consŏnus lupis — в согласии с волками.

2. dentes — подлежащее, non inspiciuntur — сказуемое: зубы не рассматриваются.

3. Gaudia ... — порядок слов: Gaudia sunt saepe principium nostri dolōris.

4. cadendo — abl. герундия от глагола cado, cadĕre — падать.

5. порядок слов: manus adusta formīdat ignem; adusta — см. ad-ūro, ussi, ustum, urĕre — жечь, обжигать.

6. ne fecĕris — perfectum coniunctivi для выражения запрещения (prohibitivus см. урок 45); порядок слов: ne fecĕris malum aliēnum tuum gaudium — не делай несчастье другого (человека) своей радостью.

7. nimius, a, um — чрезмерный; omne nimium (подлежащее) — все чрезмерное; nocet (сказуемое) — вредит.

Внимание! Примечания относятся только к тем пословицам, которые не были разобраны в текстах уроков.

Надписи и девизы

  1. ARTIBUS
  2. RES SACRA MISER
  3. DULCE ET DECORUM EST PRO PATRIA MORI
  4. SAPERE AUDE
  5. SAPERE AUSO
  6. HAEC DOMUS
    ODIT AMAT FUNDIT COMMENDAT OPTAT
    TRISTITIAS PACEM BALNEA RURA PROBOS
  7. MENTE ET MALLEO
  8. FIAT IUSTITIA
  9. LEX GENTIUM LUX
  10. SOCIETAS SCIENTIARUM VARSOVIENSIS: A GENIO LUMEN.
  11. UNIVERSITAS BRUXELLENSIS: SCIENTIA VINCERE TENEBRAS
  12. SIGILLUM UNIVERSITATIS VARSOVIENSIS

  13. Печати Варшавского научного общества


    Печать Варшавского университета

  14. Девизы издательств:

    AMOR LIBRORUM NOS UNIT
    IN LABORE VIRTUS ET VITA
    EX UMBRA IN SOLEM
    NULLA DIES SINE LINEA
    MENS AGITAT MOLEM
    VIRTUTE DUCE, COMITE FORTUNA
    PRUDENS MAGIS QUAM LOQUAX


Знак типографии Дж. Цуккарелло

Распространенные сокращения

a. anno в году
c. (ca.) circa около, приблизительно
cf. confer сравни
d. die в день
dr. h. c. doctor honōris causa почетный доктор
e. g. exempli gratia например
etc. et cetĕra и так далее
i. e. id est то есть
ib. ibĭdem там же, в том же месте
id. idem тот же (автор)
l. c. loco citāto } в цитированном месте,
l. l. loco laudāto произведении
m. mensis в месяце
NB nota bene заметь хорошо, запомни, обрати внимание
op. c. opĕre citāto } в названном сочинении
op. l. opĕre laudāto
p. pagĭna страница
pp. pagĭnae страницы
PS post scriptum приписка
Q. F. F. F. Q. S. quod felix faustum fortunatumque sit пусть будет счастливо, благоприятно, успешно
  иногда в расширенной форме:
Q. B. F. F. F. Q. S. B bonum хорошо
scil. scilĭcet подразумевается
sq. sequens следующий, ая, ее (напр., строка в тексте)
sqq. sequentes следующие
v. versus строка, напр.: v. 6 sq. = строка 6-я и следующая
v. vide смотри

Внимание! У текстов ниже нет перевода. Если вы изучили курс латинского языка, то вы с ними справитесь.

Linguā Latinā omnia exprimi possunt

Quid Johannes Jaurès de lingua Latina senserit

Johannes Jaurès, vir doctissimus, in Francogallia socialismi propugnator fortissimus, ephemeridis, quae «Humanité» vocatur, conditor ac moderator, a. MDCCCXCI dissertationem, qua de Germanici socialismi fundamentis disputat, lingua Latina scriptam, in Parisiensi studiorum Universitate repraesentavit. Quaeras fortasse, cur dissertationem, quae res hodiernas spectat, Latine scripserit? Ipsius verba afferre mihi liceat:

«Nec mihi displicet ad res hodiernas Latinum usurpare sermonem, quando in hoc sermone et ius humanum antiquum philosophiae moralis expressum sit, et ille Latinus sermo hodie adhuc solus omnium populorum universus et communis sermo, et sic universali socialismo conveniat. Ita Latinus sermo integrali socialismo conformis est, in eo socialismum non quasi exiguam factionem sed quasi ipsam humanitatem videmus: et sub specie humanitatis et aeternitatis socialismus adspicitur».

Aetas cosmica

Homines aetatis nostrae intima arcana Naturae eripuerunt, quae scientia tam bona summa quam mala maxima humanitati afferre potest: e. g. cum Americani anno MCMXLVI die 30 m. Iunii et d. 24 m. Iulii pyrobola atomica in insulam Bikini emisissent, tota paene insula saxosa disparuit.

Sed non solum terram ac subterranea, non solum maria profunda ac montes summos homines iam penetraverunt, sed etiam lunam petere ausi sunt.

Anno MCMLVII mense Octobri viri docti Unionis Sovieticae primum satellitem fabricatum, qui «Sputnik» vocatur, emiserunt; qui satelles mundum circumvolavit. Quattuor annis post, die 12 mensis Aprilis a. MCMLXI, Georgius Gagarin, Unionis Sovieticae civis, vir audax ac strenuus, primus omnium nave cosmica orbem terrae circumvolavit. Tum primum in commentariis periodicis haec verba legi poterant: HOMO IN UNIVERSO! Deinde a Russis et Americanis plurimi satellites fabricati emissi sunt, qui atmosphaerae et meteorologiae condiciones ac leges, radiorum cosmicorum naturam et ventorum vim et impetum notarent. Non solum satellites, sed etiam homines exploratores mittuntur, ut lunae superficiem ac naturam cognoscant. Die 18 [duodevicesimo] m. Martii a. MCMLXV Russi primam navem astronauticam cum duobus astronautis (quorum nomina Leonow et Belajew) emiserunt; quorum Leonow pondere expers navem astronauticam reliquit et in spatio vacuo viginti minutas extra capsulam ambulabat. Cosmonautae vestimento ad itineris spatialis condiciones apto gravati sunt, ut se in spatio vacuo movere possint.

Fabulas aniles et nugas enarrari crederes, sed omnes, qui apparatu televisionis (scrinia televisoria) usi sunt, astronautas eorumque motus spectare potuerunt. Etiam verba eorum audiri poterant.

Tum tres Americani, Scott, Irvin, Worden volatum spatialem effecerunt, atque autokineto lunari tres excursiones fecerunt. Cum lunam attigissent, superficiem lunae explorabant, pulverem et lapides colligebant. Cum in terram revertissent, viri docti in laboratorio materiam ac naturam lapidum et pulveris cognoscere studebant.

Te miserum, qui Plauti comoediam radiophonice peractam non audiveris!

Die 6 m. (mensis) Ianuarii horis vespertinis Plauti comoedia, quae Mercator inscribitur, radiophonice, undis mediis, exhibita est. Ante transmissionem professor litterarum, vir doctissimus, de scriptore Latino eiusque operibus praeclare docuit nec non versus quosdam Latinos recitavit. Ipsa comoedia modis musicis, quod melodiarum compositor quidam celeberrimus fabulae poetae Romani scienter aptaverat, acta est.

Actoribus atque actricibus, qui optime partes suas egerunt, moderatoribus transmissionis, omnibus, qui magnum studium multamque operam huic operi contulerunt, congratulandum est. Speramus hoc spectaculum moderatoribus televisionis incitamentum futurum esse ad eandem comoediam in televisione exhibendam.

Erant, qui praefationem nec non versus Latinos taenia sonigera usi retinuerint.

Cura, ut valeas!

Plurimi viri et feminae, adulescentuli et puellae bacillos nicotianos tenues sugere solent, eoque modo fumum valetudini perniciosum in pulmones resorbunt. Quibus multi morbi imminent: cancer pulmoneus, tussis chronica, ulcera intestina, morbus venarum coronariarum. Medici remediis variis utuntur, quibus consuetudo periculosa detrahi possit.

Denuntiatio

Cavete! Vir quidam improbus dominis absentibus domos intrat, pecuniam, ornamenta pretiosa, vestitus, apparatus radiophonicos secum asportat. Qui vir capillos nigros, oculos nigros, nasum longum et curvum habet; supra dextrum supercilium cicatrix videtur; statura ca 180 cm altitudinis, pede uno claudicat.

Qui virum istum viderit, magistratibus statim referre debet. Qui furi improbo auxilium et refugium praebuerit, facinoris eius particeps habebitur graviterque punietur!

* * *

Die 12 m. Maii circa horam 22 in via Sancti Johannis prope ecclesiam cathedralem horologium pretiosum perdidi. Si quis invenerit et rettulerit, praemio donabitur. Habito via Johannis Kochanowski, nr. 75.

* * *

Si peregrinari, si regiones pulcherrimas visere cupis, si in Italiam, Iugoslaviam, Graeciam, Dacoromaniam iter facere in animo tibi est, ad Coetum Turisticum «Sport-Tourist» aut ad Itinerum Procurationem, quae ORBIS vocatur, propera! Ibi de omnibus rebus, quae ad peregrinationem attinent, certior factus eris!

Bene vertat iter!

Invitatio

Secundus Conventus Internationalis Studiis Latinitatis Humanisticae Provehendis Amstelodami a die XIX ad diem XXIX mensis Augusti a. MCMLXXII habebitur.

Hac scidulā nunties quaesumus, sit-ne tibi in animo Conventui nostro interesse, quot praeterea e familiaribus tuis tecum Amstelodamum ducere velis.

Scidula


Mihi in animo est Conventui vestro interesse. Andreas praenomen meum est, Piotrowski nomen, hac dignitate ornatus: dr. philosophiae; ex Polona natione, ex urbe scilicet Posnania. Mecum Amstelodamum venient duo familiares. Rogo, ut diversorium et victus reservetur.

Ego A. Piotrowski

Habitans Posnaniae, via Longa, nr. 35