Изучаем латинский язык с нуля!
Textus XVII


Войско Ганнибала у подножия Альп

LIVIUS XXI 30

Ганнибал, выведя войско из Испании, переправился через Пиренеи и дошел до Альп, и здесь в его войске началось брожение (218 г до н.э.).

Hannĭbal advocātā contiōne1 versat anĭmos milĭtum castigando et adhortando:

«Miror, quinam pectŏra vestra semper impavĭda repens terror invasĕrit? Per tot annos vincentes stipendia facĭtis2 neque prius ex Hispania excessistis, quam omnes gentes et terrae, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent; deinde Hibērum3 transgressi estis ad delendum nomen4 Romānum liberandumque orbem terrārum. Tum nemĭni vestrum visum [est] id longum, cum ab occāsu solis ad exortus intenderētis iter. Nunc, postquam multo maiōrem itinĕris partem emensam5 vidētis, Pyrenaeum saltum superavistis, Rhodănum, tantum amnem, Gallis prohibentĭbus, traiecistis, nunc, cum in conspectu Alpes habētis, quarum altĕrum latus in Italia est, in ipsis hostium portis fatigāti subsistĭtis?перевод текста
Quid Alpes aliud, quam montes altos, credĭtis? Fingĭte montes altiōres Pyrenaeis6: nullae terrae caelum attingunt nec inexsuperabĭles hominĭbus sunt. Alpes quidem habitantur, coluntur, gignunt atque alunt animantes: perviae paucis sunt, sed sunt [perviae] exercitĭbus! Milĭti armāto, nihil secum praeter instrumenta belli portanti, quid invium, quid insuperabĭle est? Vobis Romam petentĭbus nihil adeo aspĕrum et arduum vidēri potest, quod inceptum nostrum morētur! Galli cepērunt quondam ea, quae adīre Poenus despērat!»

His adhortationĭbus incitātos ad iter se parāre iubet. перевод текста

NB

1. advocāta contiōne — abl. abs.; contio — неожиданно созванное, неофициальное собрание; сходка.

2. stipendia facĕre — быть на военной службе, служить в войске.

3. Hibērus, i — Гибер, река в Испании (совр. Эбро).

4. ad delendum nomen ..., ad liberandum orbem — герундив, переведите с предлогом «для».

5. emensam — см. emetior, emensus sum, emetīri.

6. Pyrenaeis — abl. comparationis (при altiores).



Только зарегистрированные пользователи могут добавлять комментарии.