Изучаем латинский язык с нуля!
Textus XXVII


Жители Британии используют положение

CAESAR DE BELLO GALLICO IV 31, 35, 36

Caesar ad omnes casus subsidia comparābat, nam et frumentum cotidie in castra conferēbat et, quae gravissĭme adflictae erant naves, eārum materiā atque aere ad relĭquas reficiendas utebātur et, quae ad eas res usui erant, ex continenti comportāri iubēbat. Ităque duodĕcim navĭbus amissis effēcit, ut relĭquis commŏde navigāri posset. перевод текста

Между войсками Цезаря и жителями Британии произошла схватка.

Commisso proelio diutius nostrōrum milĭtum impĕtum hostes ferre non potuērunt ac terga vertērunt1. Nostri secūti sunt hostes et complūres ex iis occidērunt; omnĭbus aedificiis2 longe latēque3 incensis se in castra recepērunt.

Eōdem die legāti, ab hostĭbus missi, ad Caesărem de pace venērunt. His Caesar numĕrum obsĭdum, quem antea imperavĕrat, duplicāvit eosque in continentem addūci iussit. Ipse idonea tempestāte paulo post mediam noctem naves solvit; quae omnes incolŭmes ad continentem pervenērunt. перевод текста

NB

1. terga vertērunt — обратились в бегство (tergum, i — спина; verto, vertĕre — поворачивать).

2. omnĭbus aedificiis ... incensis — abl. abs.

3. longe latēque — досл.: далеко и широко; переведите: на обширном пространстве.