Изучаем латинский язык с нуля!
Textus XXXII


Цицерон

Марк Туллий Цицерон (Marcus Tullius Cicĕro) из Арпина (106—43 г. до н. э.) — выдающийся римский писатель и оратор, государственный деятель, автор многих философских и риторических сочинений. Сохранились его речи и письма, являющиеся ценным источником сведений об общественных отношениях в Риме и личной жизни Цицерона. У него был сын Марк и дочь Туллия, которую он называл ласкательно Туллиола (Tulliŏla). О любви Цицерона к детям свидетельствуют его письма, особенно те, которые были написаны в изгнании, а смерть Туллии, умершей в молодом возрасте, была для Цицерона тяжелым ударом (урок 3).

Для Верреса нет ничего святого

CICERO IN VERREM II 4, 1, 61 sqq.

Beppec (Gaius Licinius Verres) в 74—71 гг. до н. э. был наместником провинции Сицилии. Там он позволил себе многочисленные злоупотребления властью: не считаясь ни со своей должностью представителя римского государства, ни с международными отношениями, ни с религиозными чувствами сицилийцев, он применял различные способы ограбления провинции, присваивал ценные произведения искусства, составлявшие как личную собственность граждан, так и собственность сицилийских городов. Жители Сицилии обратились к Цицерону, который в 75 г. до н. э. был у них квестором, с просьбой выступить в суде в качестве обвинителя Верреса. Цицерон собрал много разоблачительного материала, и после судебного разбирательства, продолжавшегося семь дней, Веррес добровольно отправился в изгнание. Материалы, которые Цицерон не успел использовать во время процесса, он впоследствии издал. Они являются ценным источником сведений об отношениях в провинциях, а также содержат описание многих произведений искусства.

1. Дело Антиоха

Venio nunc ad istīus, quemadmŏdum ipse appellat, studium1, ut amīci eius, morbum et insaniam, ut Sicŭli — latrocinium. Ego, quo nomĭne appellem, nescio. Nego, in Sicilia tota, tam locuplēti, tam vetĕre provincia, tot oppĭdis, tot familiis copiōsis, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliăcum2 fuisse, ullam gemmam aut margarītam, quidquam ex auro aut ebŏre factum, signum ullum aēneum, marmoreum, eburneum, ullam pictūram, quin iste conquisiĕrit3: quod placĭtum sit — abstulĕrit4. перевод текста

*** *** ***

Серебряная чаша для
смешивания вина

Venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, sed ad eiusmŏdi facĭnus, in quo dii immortāles violāti, existimatio atque auctorĭtas nomĭnis popŭli Romāni imminūta, hospitium spoliātum ac prodĭtum. Nam reges Syriae, regis Antiŏchi filios, Romae nuper fuisse scitis; cum in Syriam profecti essent, eōrum alter, qui Antiŏchus vocātur, iter per Siciliam facĕre voluit; ităque isto praetōre5 venit Syracūsas. Hic Verres hereditātem sibi venisse arbitrātus est. Mittit Antiŏcho munĕra satis large; haec ad usum domestĭcum: vini, olei, etiam tritĭci; deinde ipsum regem ad cenam vocāvit; exornat magnifĭce triclinium, expōnit ea, quibus abundābat plurĭma ac pulcherrĭma vasa argentea; omnĭbus rebus6 curat parātum, ut sit convivium.перевод текста
Quid multa? Rex ita discessit, ut et Verrem copiōse ornātum, et se honorifĭce acceptum esse arbitrarētur. Vocat ad cenam deinde praetōrem: expōnit suas copias omnes, non pauca pocŭla ex auro, gemmis distincta clarissĭmis. Erat etiam vas vinarium, ex una gemma pergrandi, trulla excavāta, manubrio aureo. Iste unumquodque vas in manus sumĕre, laudāre, mirāri7. Rex gaudēre praetori popŭli Romāni satis iucundum et gratum illud esse convivium. Iste autem nihil aliud cogitābat, nisi quomŏdo regem ex provincia spoliātum expilatumque dimittĕret.перевод текста

Mittit8 rogātum vasa ea, quae pulcherrĭma apud illum vidĕrat; ait se suis caelatorĭbus velle ostendĕre. Rex, qui istum non nosset9, sine ulla suspiciōne libentissĭme dedit.

Nunc relĭquum, iudĭces, attendĭte! Candelabrum e gemmis carissĭmis opĕre mirabĭli perfectum reges hi Romam attulērunt10, ut in Capitolio ponĕrent; quod nondum perfecto templo vulgo ostendĕre non voluērunt, statuērunt id secum in Syriam reportāre, ut, cum audissent simulacrum Iovis Optĭmi Maxĭmi dedicātum esse, legātos mittĕrent, qui illud pulcherrĭmum donum in Capitolium afferrent. перевод текста

Pervēnit res ad istīus aures, nescio quomŏdo, nam rex id celātum voluĕrat11, non quod quidquam metuĕret, sed ut ne multi illud ante vidērent, quam popŭlus Romānus. Iste petit a rege, ut id ad se mittat; cupĕre se dicit inspicĕre neque se aliis potestātem videndi esse factūrum. Antiŏchus, qui anĭmo esset et puerīli et regio, nihil de istīus improbitāte suspicātus est: impĕrat suis, ut id in praetorium deferrent. Iste clamāre coepit dignam rem esse regno Syriae, dignam regio munĕre, dignam Capitolio. Cum satis12 iam candelabrum perspexisse viderētur, homĭnes tollĕre incipiunt, ut referrent. Iste ait se velle illud etiam atque etiam considerāre; iubet eos discedĕre et candelabrum relinquĕre. Rex primo nihil metuĕre13, sed dies unus, alter, plures: non referri. Tum mittit rex ad istum, ut reddat. Iubet iste posterius ad se reverti; mittit itĕrum: non reddĭtur. Ipse homĭnem appellat, rogat, ut reddat.перевод текста
Os homĭnis et impudentiam cognoscĭte: candelabrum, quod sciret in Capitolio Iovi Optĭmo Maxĭmo esse ponendum, id, ut sibi donāret, rogāre et petĕre coepit. Cum Antiŏchus se et religiōne Iovis Capitolīni et existimatiōne homĭnum impedīri dicĕret, iste homĭni mināri coepit. Ubi videt eum nihĭlo magis minis quam precĭbus permovēri, repente Antiŏchum de provincia iubet ante noctem decedĕre; ait se comperisse ex eius regno pirātas in Siciliam esse ventūros. Rex maxĭmo conventu Syracūsis, in foro, flens ac deos hominesque contestans, clamāre coepit candelabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missūrus esset, quod popŭlo Romāno monumentum suae societātis amicitiaeque esse voluisset, id ab se C. Verrem abstulisse; de cetĕris operĭbus et gemmis, quae sua apud illum essent, se non laborāre14.перевод текста

Rex Antiŏchus, qui Romae ante ocŭlos omnium nostrum biennium fere comitātu regio fuisset, cum socius et amīcus popŭli Romāni esset, praeceps e provincia popŭli Romāni exturbātus est. Quemadmŏdum hoc acceptūras natiōnes extĕras putastis, cum audīrent a praetōre popŭli Romāni in provincia violātum15 regem, eiectum socium atque amīcum popŭli Romāni? перевод текста


Римские канделябры

NB

1. studium — увлечение; грабеж произведений искусства Веррес оправдывал своими художественными увлечениями; morbus et insania — болезнь и помешательство — так оправдывали Верреса его друзья.

2. vas Corinthium ... Deliăcum — сосуды из дорогих металлов, изготовлявшиеся в Коринфе и на Делосе, представляли значительную материальную ценность.

3. conquisiĕrit = conquisivĕrit — см. con-quīro, quisīvi, quisītum, quirĕre — выискивать.

4. abstulĕrit — см. aufĕro, abstŭli, ablātum, auferre.

5. isto praetōre = Verre praetōre = cum iste praetor esset; говоря о Верресе, Цицерон постоянно употребляет местоимение iste с уничижительным оттенком.

6. omnĭbus rebus — порядок слов: curat, ut convivium parātum sit omnĭbus rebus.

7. sumĕre, laudāre, mirāri = sumēbat, laudābat, mirabātur: infinitivus historicus (употребляется в значении imperfectum).

8. mittit — подразум.: quosdam viros — каких-то людей, rogātum — чтобы просили, просить (супин).

9. nosset = novisset, ср. novi, nosse.

10. attulērunt — см. affĕro, attŭli, allātum, affere.

11. id celātum voluĕrat = id celatum esse voluĕrat — хотел, чтобы это было скрыто, сохранено в тайне.

12. Cum satis ... порядок слов: Cum Verres viderētur satis iam candelabrum perspexisse (nom. c. infinitivo) — когда казалось, что Веррес уже достаточно насмотрелся.

13. metuĕre = metuēbat.

14. de operĭbus ... se non laborāre — что он не заботится о...

15. violātum = violātum esse; eiectum = eiectum esse.

2. Веррес в Сегесте

Verres ita se in Sicilia per triennium gessit, ut ab isto non solum hominĭbus, verum etiam deis immortalĭbus bellum indictum esse putarētur.

Segesta est oppĭdum pervĕtus in Sicilia, quod ab Aenēa, fugiente a Troia atque in haec loca veniente, condĭtum esse demonstrant. Ităque Segestāni non solum societāte atque amicitia, verum etiam cognatiōne se cum popŭlo Romāno coniunctos esse arbitrantur. Hoc quondam oppĭdum a Carthaginiensĭbus vi captum atque delētum est omniaque, quae ornamento urbi esse possent, Carthagĭnem sunt ex illo loco deportāta. Fuit apud Segestānos ex aere simulacrum Diānae cum summa praedĭtum religiōne, tum singulāri opĕre artificioque perfectum. Hoc translātum1 Carthagĭnem locum tantum hominesque mutavĕrat: religiōnem enim pristĭnam conservābat.перевод текста
Alĭquot saecŭlis post P. Scipio bello Punĭco tertio Carthagĭnem cepit; qua in victoria convocātis Sicŭlis omnĭbus iubet omnia conquīri; pollicētur sibi magnae curae fore2, ut omnia civitatĭbus, quae cuiusque fuissent, restituerentur. Illo tempŏre Segestānis haec ipsa Diāna, de qua dicĭmus, reddĭtur; in suis antīquis sedĭbus summa cum laetitia civium reponĭtur. ... Erat admŏdum excelsum signum cum stola, inĕrat tamen in illa magnitudĭne aetas atque habĭtus virginālis; sagittae pendēbant ab humĕro; sinistra manu retinēbat arcum, dextra ardentem facem praeferēbat.

Hanc cum iste sacrōrum omnium hostis vidisset, quasi illā ipsā face percussus esset, ita flagrāre cupiditāte coepit. Impĕrat magistratĭbus, ut eam demoliantur et sibi dent; nihil sibi gratius futūrum esse ostendit. Illi vero dicēbant id sibi nefas esse. Cum iste instāret cotidie, res agĭtur in senātu3. Vehementer ab omnĭbus reclamātur. перевод текста

Tum Verres quidquid erat onĕris4 in nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando, Segestānis praeter cetĕros imponēbat, aliquanto amplius, quam ferre possent. Praeterea magistrātus eōrum evocābat, singillātim unicuīque calamitāti se fore denuntiābat. Ităque aliquando multis malis magnōque metu victi Segestāni praetōris imperio parendum esse decrevērunt5. Magno cum luctu et gemĭtu, multis cum lacrĭmis et lamentationĭbus virōrum mulierumque omnium simulacrum Diānae tollendum locātur6!

Quid hoc totā Siciliā est clarius, quam omnes Segestae matrōnas et virgĭnes convenisse, cum Diāna exportarētur, complevisse corōnis et florĭbus, ture odoribusque incensis usque ad agri fines prosecūtas esse7? перевод текста

NB

1. translātum — см. trans-fĕro, tŭli, lātum, ferre.

2. fore = futūrum esse; inf. futuri act. от глагола esse — что будет.

3. rem agĕre in senātu — рассматривать дело в сенате.

4. quidquid ... onĕris — gen. partitivus; onus, onĕris — зд.: тягота, тягостная обязанность, налог.

5. decrevērunt — см. decerno, decrēvi, decrētum, decernĕre.

6. loco, locāre — поручить работу кому-л., отдавать в работу.

7. prosecūtas esse — prosĕquor, secūtus sum, sĕqui.

3. Осквернение храмов Цереры и Прозерпины

Церера

Vetus est haec opinio, iudĭces, insŭlam Siciliam totam esse Cerĕri et Libĕrae consecrātam: nam et natas esse1 has in iis locis deas, et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Libĕram, quam eandem Proserpĭnam vocant, ex Hennensium nemŏre: qui locus, quod in media est insŭla situs, umbilĭcus Siciliae nominātur. Quam cum conquirĕre Ceres vellet, dicĭtur inflammasse2 taedas iis ignĭbus, qui ex Aetnae vertĭce erumpunt. Henna autem, ubi ea, quae dico, gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edĭto; quo in summo est aequāta agri planities et aquae perennes; quam circa lacus lucīque sunt plurĭmi, et laetissĭmi flores omni tempŏre anni, locus ut ipse raptum illum virgĭnis declarāre videātur. Etĕnim prope est spelunca quaedam, conversa ad aquilōnem3, infinīta altitudĭne, qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virgĭnem secum asportavisse, et subĭto non longe a Syracūsis penetravisse sub terras, lacumque in eo loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusāni festos dies anniversarios agunt celeberrĭmo virōrum mulierumque conventu. Propter huius opiniōnis vetustātem, quod in iis locis vestigia ac prope incunabŭla reperiuntur horum deōrum, mira quaedam tota Sicilia religio est Cerĕris Hennensis. перевод текста

Qui accessistis Hennam, vidistis simulacrum Cerĕris e marmŏre, et in altĕro templo Libĕrae; sunt ea praeclāra atque perampla, sed non ita antīqua. Ex aere fuit quoddam simulacrum modĭca amplitudĭne ac singulāri opĕre, cum facĭbus, perantīquum; id sustŭlit4. At tamen eo contentus non fuit. Ante aedem Cerĕris in aperto loco signa duo sunt, Cerĕris unum, altĕrum Triptolĕmi, et pulcherrĭma, et perampla. His pulchritūdo pericŭlo, amplitūdo salūti fuit5, quod eōrum demolitio atque asportatio perdifficĭlis videbātur. Insistēbat in manu Cerĕris dextra simulacrum pulcherrĭme factum Victoriae. Hoc iste e signo Cerĕris avellendum asportandumque curāvit6. ... Hic dolor erat tantus, ut Verres alter Orcus7 venisse Hennam, et non Proserpĭnam asportavisse, sed ipsam abripuisse Cerĕrem viderētur. перевод текста

NB

1. natas esse — см. nascor, natus sum, nasci.

2. inflammase = inflammavisse.

3. aquĭlo, ōnis — северный ветер, север.

4. sustŭlit — см. tollo, sustŭli, sublātum, tollĕre.

5. his ... fuit — his signis pulchritūdo fuit pericŭlo, amplitūdo fuit salūti; pericŭlo, salūti — dativus.

6. Hoc ... curavit — порядок слов: curāvit hoc (signum) avellendum et asportandum (gerundivum).

7. Orcus = Hades, Pluto.



Только зарегистрированные пользователи могут добавлять комментарии.