Изучаем латинский язык с нуля! |
Смерть Цицерона
Марк Туллий Цицерон — pater patriae — гибнет от рук палачей Антония
LIVIUS frg. СХХ
M. Cicĕro sub adventum triumvirōrum cessĕrat urbe, pro certo habens id, quod erat, non magis erĭpi se quam Caesări Cassium et Brutum posse. Primo in Tusculānum fugit, inde transversis itinerĭbus in Formiānum, ut ab Caiēta navem conscendĕret, proficiscĭtur. Unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactatiōnem navis pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit; regressus ad superiōrem villam, quae paulo plus mille passĭbus a mari abest: «Moriar, — inquit, — in patria saepe a me servāta».
Satis constat servos fortĭter fideliterque parātos fuisse ad dimicandum; ipse depōni in lectīcam et quiētos pati, quod sors inīqua ferret, iussit. Prominenti ex lectīca praebentīque immōtam cervīcem caput praecīsum est. Nec satis stolĭdae crudelitāti milĭtum fuit: manus quoque praecidērunt, exprobrantes scripsisse alĭquid in Antonium. Ita relātum caput ad Antonium iussūque eius inter duas manus rostris posĭtum, ubi ille consul, ubi saepe consulāris, ubi eo ipso anno adversus Antonium quantā cum admiratiōne audītus fuĕrat.
Vix attolentes prae lacrĭmis ocŭlos homĭnes intuēri truncāta membra eius potĕrant.
Vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis afuisset, ne immatūra quidem mors vidēri possit. Ingenium et operĭbus et praemiis opĕrum felix. Ipse fortūnae diu prospĕrae, et in longo tenōre felicitātis magnis intĕrim ictus vulnerĭbus, exsilio, ruīnā partium, pro quibus stetĕrat, filiae morte, exĭtu tam tristi et acerbo, omnium adversōrum nihil, ut viro dignum erat, tulit praeter mortem.
Si quis tamen virtutĭbus vitia pensavĕrit, vir magnus, acer, memorabĭlis fuit et in cuius laudes persequendas Cicerōne laudatōre opus fuĕrit.